

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 13: Versus 25
Decidentes.A lumine quando pene deerit semen Abrahae, cui assimilatae sunt stellae.Et virtutes quae,etc.[BEDA.]Quid mirum tremere homines, cum aspectu judicii tremant angelicae potestates? Unde Job:Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus[Job. 26.]. Et quid patitur virgula deserti, ubi concutitur cedrus paradisi?Movebuntur.[HIER.]Ad iram vindictae quando mittentur a Filio hominis veniente in nubibus coeli cum virtute, quae prius sicut pluvia in vellus descendit in humilitate.